banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Liceo Classico 1964 (I sess.) - Marobòduo, re dei Marcomanni
Pagina 1964 Numero 1

 Maroboduus genere nobilis, corpore praevalens, animo ferox, natione magis quam ratione barbarus, non tumultuarium neque fortuitum neque mobilem et ex voluntate parentium constantem inter suos occupavit principatum, sed, certum imperium vimque regiam complexus animo, statuit, avocata procul a Romanis gente sua, eo progredi ubi, cum propter potentiora arma refugisset, sua faceret potentissima. Occupatis igitur quos praediximus locis, finitimos omnes aut bello domuit aut condicionibus iuris sui fecit. Corpus suum custodientium imperium perpetuis exercitiis paene ad Romanae disciplinae formam redactum, brevi in eminens et nostro quoque imperio timendum perduxit fastigium gerebatque se ita adversus Romanos ut neque bello nos lacesseret et, tamen satis ostenderet, si lacesseretur, superesse sibi vim ac voluntatem resistendi.
Velleio Patercolo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14567
[mastra] - [2011-03-08 19:34:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!