banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Liceo Classico 1963 (II sess.) - Il discorso di Catone decide la condanna dei Catilinari
Pagina 1963 Numero 2

 M. Cato, tribunus plebis designatus et adhuc admodum adulescens, cum alii suaderent ut per municipia Lentulus coniuratique custodirentur, paene inter ultimos interrogatus sententiam, tanta vi animi atque ingenii invectus est in coniurationem, eo ardore oris orationem omnium lenitatem suadentium societate consilii suspectam fecit, sic impendentia ex ruinis incendiisque urbis et commutatione status publici pericula exposuit, ita consulis virtutem amplificavit ut universus senatus in eius sententiam transiret animadvertendumque in coniuratos censeret maiorque pars ordinis eius Ciceronem prosequerentur domum. At Catilina non segnius conata obiit quam sceleris conandi consilia inierat: quippe, fortissime dimicans, quem spiritum supplicio debuerat, reddidit.
Velleio Patercolo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14566
[mastra] - [2011-02-22 22:25:42]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!