banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Liceo Classico 1963 (I sess.) - L'autore piange la morte del secondo figlio
Pagina 1963 Numero 1

 Una post haec Quintiliani mei spe ac voluptate nitebar, et poterat sufficere solacio. Non enim flosculos, sicut prior, sed iam decimum aetatis ingressus annum, certos atque deformatos fructus ostenderat. Iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina doloris mei, has me in illo vidisse virtutes ingenii, non modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima expertus, studiique iam tum non coacti (sciunt praeceptores), sed probitatis, pietatis, humanitatis, liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est celerius occidere festinatam maturitatem et esse nescio quam, quae spes tantas decerpat, invidiam, ne videlicet ultra quam homini datum est, nostra provehantur. Etiam illa fortuita aderant omnia, vocis iucunditas claritasque, oris suavitas et in utracumque lingua, tamquam ad eam demum natus esset, expressa proprietas omnium litterarum.
Quintiliano


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14565
[mastra] - [2011-02-28 05:24:26]


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14565
[degiovfe] - [2012-12-15 13:44:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!