Clemenza di Alessandro nei confronti del re Poro

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Clemenza di Alessandro nei confronti del re Poro

Iam Alexander consecutus erat, et pertinacia Pori cognita vetabat resistentibus parci. Ergo undique et in pedites et in ipsum Porum tela congesta sunt; qui tandem gravatus, labi ex belua coepit. Indus, qui elephantum regebat, descendere eum ratus more solito elephantum procumbere iussit in genua; qui ut se submisit, ceteri quoque, - ita enim instituit erant, - demisere corpora in terram. Ea res et Porum et ceteros victoribus tradidit. Rex spoliari corpus Pori interemptum esse credens iubet, et qui detraherent loricam vestemque concurrere, cum belua dominum tueri et spoliantes coepit adpetere, levatumque corpus eius rursus dorso suo imponere. Ergo telis undique obruitur, compositoque eo in vehiculum Porus imponitur. Quem rex ut vidit adlevantem oculos, non odio sed miseratione commotus: «Quae, malum!» inquit, «amentia te coegit, rerum mearum cognita fama belli fortunam experiri, cum Taxilis esset in deditos clementiae meae tam propinquum tibi exemplum?» At ille: «Quondam», inquit, «percontaris, respondebo ea libertate, quam interrogando fecisti». Rursus interrogatus, quid ipse victorem statuere debere censeret: «Quod hic», inquit, «dies tibi suadet, quo expertus es quam caduca felicitas esset.»
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14254

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile