L'ultimo inascoltato servizio di Alcibiade alla patria


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'ultimo inascoltato servizio di Alcibiade alla patria

 Cum apud Aegos flumen Philócles, praetor (= «ammiraglio») Atheniensium, classem constituisset suam neque longe abesset Lysander, praetor Lacedaemoniorum, Alcibiades ad exercitum Atheniensium venit ibique praesente vulgo agére (= «a dire») coepit: si vellent, se coacturum Lysandrum dimicare aut pacem petére; Lacedaemonios nolle classe confligére, quod pedestribus copiis plus quam navibus valerent; sibi autem esse facile Seuthem (= «Seute»), regem Thraecum, deducere ut eum (= Lysandrum) terra depelleret: quo facto necessario (avv.) aut classe conflicturum aut bellum compositurum. Id etsi vere dictum Philocles animadvertebat, tamen postulata facere (= «accettare le richieste ») noluit, quod sentiebat se, Alcibiade recepto, nullius momenti apud exercitum futurum et, si quid secundi evenisset, nullam in ea re suam partem fore, contra ea (= «per contro») si quid adversi accidisset, se unum eius delicti futurum reum. Ab hoc discedens Alcibiades «quoniam – inquit – victoriae patriae repugnas, illud moneo, iuxta hostem castra habeas : periculum est enim, ne immodestia militum vestrorum occasio detur Lysandro vestri opprimendi exercitus». Neque ea res illum fefellit. Nam Lysander, cum per speculatores comperisset vulgum Atheniensium in terram praedatum exisse navesque paene inanes relictas, tempus rei gerendae non dimisit eoque impetu bellum totum delevit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14143

[silly] - [2011-06-11 21:46:44]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile