Plinio si compiace dell'amicizia del filosofo Artemidoro


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Plinio si compiace dell'amicizia del filosofo Artemidoro

 C. Plinius Iulio Genitori suo s.
Est omnino Artemidori nostri tam benigna natura (= «indole»), ut officia amicorum in maius extollat ; quare non miror quod etiam meum meritum magna praedicatione circumfert. Equidem, cum essent philosophi ab Urbe summoti, fui apud illum in suburbano et, quod notabilius et periculosius erat, fui praetor. Non ideo tamen eximiam gloriam meruisse me, ut ille praedicat, credo, sed tantum effugisse flagitium. Hanc esse huius rei causam puto, quod C. Musonium, socerum eius, quantum licítum est per aetatem, cum admiratione dilexi, et Artemidorum ipsum, iam tum cum tribunus in Syria militarem, arta familiaritate complexus sum. Nam, ex omnibus qui nunc se philosophos vocant, vix unum aut alterum invenies tanta sinceritate, tanta veritate (= «onestà morale »). Sunt haec (= «queste doti») magna in aliis, in hoc (Artemidoro) vero minima, si ceteris virtutibus comparentur, quibus meruit ut a C. Musonio gener adsumeretur. Quae mihi recordanti est quidem iucundum quod me tantis laudibus cumulat. Vereor tamen ne modum excedat. Nam ille vir, alioqui prudentissimus, in hoc uno interdum errore versatur, quod amicos suos pluris esse quam sunt arbitratur. Vale.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14125

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile