L'arrivo di Camillo evita una resa umiliante


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'arrivo di Camillo evita una resa umiliante

 Sed iam neque dissimulari neque ferri ultra fames potérat. Itaque dum dictator dilectum Ardeae habet, Capitolinus exercitus, superatis humanis omnibus malis, cum fames una (= «solamente la fame») vinci non posset, vel dedi vel redími se, quacumque pactione possint, iussit. Tum tribunis militum negotium datum (est) ut paciscerentur. Inde inter Q. Sulpicium, tribunum militum, et Brennum, regúlum Gallorum, transacta res est, et mille pondo auri pretium factum (est). Sed di et homines prohibuere (= prohibuerunt) auro redemptos vivére Romanos. Nam priusquam infanda merces perficeretur, Camillus, dictator creatus, intervenit, auferrique aurum de medio et Gallos submoveri iubet. Cum Galli, renitentes, se pactos esse dicérent, Camillus negat eam pactionem ratam esse quae, postquam ipse dictator creatus esset, iniussu suo ab inferioris iuris magistratu facta esset, denuntiatque Gallis ut se ad proelium expediant. Suos in acervum conicére sarcinas et arma aptare ferroque non auro reciperare patriam iubet. Galli, nova re trepídi, arma capiunt iraque magis quam consilio in Romanos incurrunt. Iam verterat fortuna, iam deorum opes humanaque consilia rem Romanam adiuvabant. Igitur primo concursu fusi Galli sunt.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14099

[silly] - [2011-06-11 21:32:19]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile