Cesare prepara la prima spedizione in Britannia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cesare prepara la prima spedizione in Britannia
Pagina 247 Numero 231

 Caesar ad haec cognoscenda idoneum esse arbitratus C. Volusenum cum navi longa praemittit. Huic mandat ut exploratis omnibus rebus ad se quam primum revertatur. Ipse cum omnibus copiis in Morínos proficiscítur, quod inde erat brevissimus in Britanniam traiectus. Huc naves undíque ex finitimis regionibus et quam superiore aestate ad Veneticum bellum fecérat classem iubet convenire. Interim, consilio eius cogníto et per mercatores perlato ad Britannos, a compluribus insulae civitatibus ad eum legati veniunt, qui polliceantur obsídes dare atque imperio populi Romani obtemperare. Quibus auditis, liberaliter pollicítus hortatusque ut in ea sententia permanerent, eos domum remittit et cum iis una Commium, quem ipse Atrebatibus superatis regem ibi constituérat, cuius et virtutem et consilium probabat et quem sibi fidelem esse arbitrabatur cuiusque auctoritas in his regionibus magni habebatur, mittit. Huic impérat ut adeat civitates horteturque ut populi Romani fidem sequantur seque celeriter eo venturum esse nuntiet. Volusenus perspectis regionibus omnibus quantum ei facultatis dari potuit, qui navi egrédi ac se barbaris committére non auderet, quinto die ad Caesarem revertítur, quaeque ibi perspexisset, renuntiat.
da Cesare


Oggi hai visualizzato 7 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 8 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14075

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile