Tradimento degli Aduàtuci

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Tradimento degli Aduàtuci

 Aduatúci ad Caesarem legatos de pace miserunt. Is respondit se magis consuetudine sua quam merito eorum civitatem conservaturum si, armis tradítis, se dedissent. Legati, re nuntiata ad suos, quae imperarentur se facturos dixerunt. Armorum magna multitudine de muro iacta in fossam, quae erat ante oppidum, et tamen circíter parte tertia, ut postea perspectum est, celata atque in oppido retenta, portis patefactis, eo die pace usi sunt. Sub vespérum Caesar portas claudi militesque ex oppído exire iussit, ne quam noctu oppidani a militibus iniuriam accipérent. Sed Aduatúci, partim cum his quae retinuérant et celavérant armis, partim cum scutis ex cortíce factis aut viminibus intextis, quae subíto, ut temporis exiguítas postulabat, pellibus induxérant, cum omnibus copiis repente ex oppído eruptionem fecerunt. Celeríter, ut Caesar imperarat (= imperavérat), ignibus significatione facta, ex proximis castellis eo nostri concurrerunt pugnatumque est acerrime. Occisis hominum milibus quattuor, reliqui in oppidum reiecti sunt. Postridie eius diei, refractis portibus atque intromissis militibus nostris, sectionem eius oppidi universam Caesar vendídit.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14063

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile