L'imperatore Tito


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'imperatore Tito

 Vespasiano Titus filius successit, vir omnium virtutum genere mirabilis, adeo ut amor et deliciae humani generis diceretur. Romae tantae civilitatis in imperio fuit, ut nullum omnino puniérit, convictos adversum se coniurationis dimisérit vel in eadem familiaritate, qua antea, habuérit. Facilitatis et liberalitatis tantae fuit, ut, cum nulli quicquam negaret et ab amicis reprehenderetur, respondérit nullum tristem debere ab imperatore discedére; praeterea, cum quadam die in cena recordatus fuisset (= esset) nihil se illo die cuiquam praestitisse, dixérit: «Amici, hodie diem perdídi». Hic Romae amphitheatrum aedificavit et quinque milia ferarum in dedicatione eius occidit. Per (= propter) haec inusitato favore dilectus, morbo periit post biennium et menses octo, dies viginti, quam imperator est factus, aetatis anno altero et quadragesimo. Tantus luctus eo mortuo publicus fuit, ut omnes tamquam in propria doluérint orbitate. Senatus, obitu ipsius circa vesperam nuntiato, nocte irrupit in Curiam et tantas ei mortuo laudes gratiasque congessit, quantas nec vivo umquam egérat nec praesenti. Inter divos relatus est.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14060

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile