Favolosa ricostruzione della storia della medicina


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Favolosa ricostruzione della storia della medicina

 Medicina est ars quae corporis salutem vel tuetur vel restaurat, cuius materia versatur in morbis et vulneribus. Ad hanc itaque pertínent non ea tantum quae exhíbet ars eorum qui proprie medici nominantur, sed etiam cibus et potus, defensio deníque omnis atque munitio, qua nostrum corpus adversus externos ictus casusque servatur. Medicinae artis auctor ac repertor apud Graecos perhibetur Apollo. Hanc filius eius Aesculapius laudabili opere ampliavit. Sed postquam Iovis fulminis ictu Aesculapius interiit, interdicta esse fertur medendi cura, et ars simul cum auctore defecit latuitque per annos paene quingentos usque ad tempus Artaxerxis regis Persarum. Tunc eam revocavit in lucem Hippocrates, Aesculapio patre genítus (= «discendente da Esculapio»), in insula Coo. Hi itaque tres viri totídem haeréses (= «scuole») invenerunt. Prima, quae Methodica appellatur, inventa est ab Apollíne; secunda, quae Empirica nominatur, inventa est ab Aesculapio; tertia, quae Logica dicítur, inventa est ab Hippocrate. Empirici experientiam solam sectantur, Logici experientiae rationem adiungunt, Methodici solas morborum substantias observant.
da Isidoro di Siviglia


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/14039

[silly] - [2011-06-11 15:22:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile