Aiuto, arrivano i barbari!

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Aiuto, arrivano i barbari!

 Hunnorum gens glacialem oceanum accolens, omnem modum feritatis excedit. Ita sunt asperi ut neque igni neque saporatis indigeant cibis, sed radicibus herbarum agrestium et semicruda cuiusvis pecóris carne vivunt. Aedificiis nullis umquam tecti sed vagi montes et silvas peragrantes, pruinas famem sitimque perferre a pueritia adsuescunt. Indumentis operiuntur linteis vel ex pellibus silvestrium murium consarcinatis, nec alia illis domestica vestis est, alia forensis. Galéris incurvis capíta tegunt, hirsuta crura coriis haedinis, eorumque calcei formulis nullis aptati vetant incedére gressibus liberis, qua causa ad pedestres parum adcommodati sunt pugnas. Nemo apud eos arat nec stivam aliquando contingit. Omnes enim sine sedibus fixis vel lege aut victu stabili dispalantur, semper fugientium similes, cum carpentis, in quibus habitant, ubi coniuges vestimenta contexunt et pariunt et usque ad pubertatem nutriunt pueros. Nemo apud eos locum unde oritur dicére potest: nam alibi conceptus (est), natusque procul, et longius educatus. Inconsultorum animalium ritu, (id) quod honestum aut inhonestum est penítus ignorant; flexiloqui et obscuri sunt, nullius religionis vel superstitionis reverentia aliquando districti, auri cupidine immensa flagrantes, permutabiles et irasci faciles.
da Ammiano Marcellino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/13964

[darkshines] - [2012-01-17 12:26:31]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile