La giornata intensa di Plinio il Vecchio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La giornata intensa di Plinio il Vecchio

 Avunculo meo erat acre ingenium, incredibile studium, summa vigilantia. Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem, inde ad delegatum sibi officium. Cum domum rediērat, omne reliquum tempus studiis reddebat. Post cibum saepe – quem interdiu levem et facilem veterum more sumebat – si quid otii aestate sibi concedebat, iacebat in sole, librum legebat, adnotabat excerpebatque. Nihil enim legit quod non excerpēret; dicere enim solebat nullum esse librum tam malum, ut non aliqua parte prodesset. Post solem plerumque frigida aqua lavabatur, deinde gustabat dormiebatque minimum; deinde usque ad cenae tempus vel legebat vel aliqua scribebat. Cenatus iterum librum legebat et adnotabat. Tanta erat parsimonia temporis! Haec inter medios labores urbisque fremitum. In villa solum balinei tempus studiis eximebatur, sed dum destringitur tergiturque audiebat aliquid aut servo quaedam dictabat. Et hoc etiam in raeda faciebat, nam perire omne tempus arbitrabatur, quod studiis non impenderetur.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato un brano.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 14 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/13957


[darkshines] - [2011-02-11 22:22:42]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!