Gara di generosità fra due centurioni rivali


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Gara di generosità fra due centurioni rivali
Pagina 64 Numero 155

 Erant in eadem legione duo centuriones, Titus Pullo et Lucio Vorenus, fortissimi viri, qui virtute ceteros longe superabant. Hi perpetuas inter se controversias habebant, quod uterque se superiorem esse virtute putabat. Cum hostes Romanorum castra obsiderent, Pullo, ut alterum provocaret: «Quid dubitas, – inquit – Vorene? Aut aliam occasionem exspectas ut tuam virtutem probes? Hic dies de nostris controversiis iudicabit». Haec cum dixisset, processit prior extra castra et in eam partem ubi plerique hostes erant, irrupit. Nec alter centurio in castris intra vallum se continuit sed, omnium existimationem timens, eum subsecutus est (= «seguì»). Mediócri spatio relicto, Pullo pilum in hostes immisit atque unum ex multitudine procurrentem traiecit. Tum vero universi hostes in illum impetum fecerunt atque tela coniecerunt. Vorenus, cum inimicum in magno periculo vidisset, veteres controversias neglégens, ei succurrit. Hostium multitudo ad hunc confestim se convertit. Vorenus gladio commínus (avv.) pugnavit atque uno interfecto reliquos paulum propellit, sed, dum cupidius instat, humi concídit. Ei circumvento ab hostibus Pullo subsidium tulit atque uterque incolumis, compluribus interfectis, summa cum laude in castra se recepit. Itaque alter alteri auxilio salutique fuit neque iudicari potuit uter potior virtute esset.
da Cesare


Oggi hai visualizzato 13 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 2 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/13955

[darkshines] - [2011-01-23 20:04:49]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile