Cesare rifiuta le proposte di Pompeo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cesare rifiuta le proposte di Pompeo

 Caesar, cogníta militum voluntate, cum ea legione, quam secum a Gallia duxérat, Arimínum contendit ibique castra posuit. Eo Lucius Caesar adulescens, Pompeii legatus, cum praetore Roscio venit. Ille Pompeii mandata Caesari renuntiavit et eum oravit ne rei publicae noceret et iracundiam suam dimittéret. Eadem fere atque eisdem verbis praetor Roscius egit cum Caesare, qui illis suas condiciones pacis dixit. Roscius cum Lucio Caesare Capuam pervenit ibique consules Pompeiumque invenit; postulata Caesaris renuntiavit. Illi, Caesaris postulatis auditis ac re deliberata, epistulam ad eum per eosdem remiserunt. In epistula Pompeius eiusque socii a Caesare petebant ut Arimíno excedéret, in Galliam rediret, exercitus dimittéret; si haec fecisset, promittebant ipsum Pompeium in Hispaniam iturum esse. Caesar, his postulatis auditis, condiciones iniquas putavit, itaque Marcum Antonium cum quinque (= «cinque») cohortibus Arretium misit, ipse cum aliis militibus Pisaurum, Fanum, Anconam occupavit.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/13942

[silly] - [2011-06-11 14:21:46]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile