banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare perdona i Pompeiani
Pagina 147 Numero 5

Prima luce Caesar iussit omnes eos Pompeianos, qui in vicino monte consederant, ex superioribus locis in planitiem descendere atque arma proicere. Hoc illi sine recusatione fecerunt et passis palmis, proiecti ad terram, flentes ab eo salutem petiverunt. Caesar eos consolatus est et consurgere iussit. Deinde, apud eos pauca locutus de lenitate sua, quo minore essent timore, omnes conservavit; militibus autem suis commendavit ne qui eorum violaretur. Hac adhibita diligentia, iussit alias legiones ex castris sibi occurrere, atque eas, quas secum duxerat, invicem requiescere et in castra reverti. Eodem die Caesar Larisam pervenit. In eo proelio centuriones, fortes viros, circiter triginta amisit. Interfectus est etiam, fortissime pugnans, Crastinus, gladio coniecto in os adversum.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/13890
[degiovfe] - [2018-05-02 23:37:36]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!