banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Sconcerto dei Romani dopo la sconfitta di Canne
Pagina 345 Numero B

Quanto maior ea clades superioribus (cladibus) fuerit, etiam ea res indicio est quod fides sociorum, quae ad ea eam diem firma steterat, tum labari coepit, quod Romani de imperio desperaverant. Defecerunt autem ad Poenos hi populi: Campani, Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorum pars, Samnites praeter Pentros, Brutii et Galli Cisalpini omnes ceteraeque Italicae nationes. Nec tamen eae clades defectionesque sociorum moverunt ut pacis usquam mentio apud Romanos fieret, neque ante consulis Romam adventum nec postquam is rediit renovavitque memoriam acceptae cladis. Quo in tempore ipso adeo magno animo civitas fuit, ut consuli redeunti ex tanta clade, cuius ipse causa maxima fuisset, et obviam itum sit frequenter ab omnibus ordinibus et gratiae actae sint, quod de re publica non desperavisset.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/13631
[silly] - [2012-12-26 12:34:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!