Vittoria di Ottaviano su Antonio e Cleopatra


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Vittoria di Ottaviano su Antonio e Cleopatra
Pagina 381 Numero 107

 Interfecto Caesare, civilia bella reparata sunt. Bruto et Cassio, Caesaris interfectoribus, victis apud Philippos, Octavianus Augustus et Antonius inter se rem publicam diviserunt. Postea Sextus Pompeius pacem rupit et, navali proelio victus, fugiens ad Asiam interfectus est. Antonius, qui Asiam et Orientem tenebat, repudiata sorore Caesaris Augusti, Cleopatram, reginam Aegypti, duxit uxorem. Contra Persas etiam Antonius pugnavit. Primis proeliis eos vicit, rediens tamen fame et pestilentia laboravit et, quoniam Parthi Antonio fugienti instabant, ipse (= «lui stesso») pro victo recessit. Antonius quoque ingens bellum civile commovit, cogente uxore Cleopatra, regina Aegypti, quae cupiditate muliébri optabat etiam Romae regnare. Victus est ab Augusto navali pugna clara et inlustri apud Actium, locus qui in Epiro est; postea fugit in Aegyptum et, desperatis rebus, quod omnes ad Augustum transibant, ipse se interemit. Cleopatra sibi aspidem admisit et veneno eius extincta est. Aegyptus per Octavianum Augustum imperio Romano adiecta est praepositusque est ei C. Cornelius Gallus.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato 14 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di un brano.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/13416

[silly] - [2010-12-14 19:21:16]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile