Morte di Archimede


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Morte di Archimede

 Bello Punico secundo Syracusas Marcellus, Romanorum dux, facile expugnavisset, nisi tunc in urbe Archimedes fuisset, peritus mathematicarum artium, caeli siderumque clarus spectator atque mirabilis inventor bellicorum tormentorum. Adversus navalem Romanorum apparatum Archimedes multa et varia tormenta in moenibus disposuit ut oppidani et in hostium naves, quae procul erant, saxa ingentia emittérent et eas (naves), quae propiores (= «più vicine») erant, crebris telis propellérent. Ut sine periculo Syracusanorum milites tela in hostes ingerérent, moenia urbis multis et angustis foraminíbus aperuit: itaque, sagittis per ea coniectis, ex occulto Romani vulnerabantur. Naves autem, quae ad moenia accedebant, ferrea manu tollebantur atque cum ingenti nautarum trepidatione in saxa (= «contro gli scogli») proiciebantur. Itaque Syracusani propter Archimedis ingenium maritimam Romanorum oppugnationem per triennium eluserunt. Sed ille (= «quel famoso») doctus vir, cum Romani Syracusas expugnaverunt, necopinatam mortem invenit. Nam Marcellus, qui claram viri famam bene novérat, militibus ut ei parcérent imperavit, quia eum Romam secum ferre volebat, sed Archimedes a milite, qui eum non agnovérat, interfectus est.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/13412

[silly] - [2010-12-22 20:45:06]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile