Ormai è guerra civile!


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ormai è guerra civile!

 Tullius s.d. Tironi suo
In eum locum res deducta est ut, nisi qui deus vel casus aliquis subvenérit, salvi esse nequeamus. Equídem, ut veni ad Urbem, non destíti omnia et dicére et facére quae ad concordiam pertinerent; sed mirus invasérat furor non solum improbis sed etiam iis qui boni habentur, ut pugnare cupérent, me clamante nihil esse bello civili miserius.
Itåque cum Caesar amentia quadam raperetur et, oblitus nominis atque honorum suorum, Arimínum, Pisaurum, Anconam, Arretium occupavisset, urbem reliquimus.
Quo quidem in casu simus, vides. Feruntur condiciones a Caesare, ut Pompeius eat in Hispaniam et praesidia nostra dimittantur; (Caesar promittit) se Ulteriorem Galliam Domitio, Citeriorem Considio Noniano traditurum (esse); ad consulatus petitionem sine exercitu se venturum. Accepímus condiciones, sed ita ut removeat praesidia ex iis locis quae occupavit, ut sine metu de his ipsis condicionibus Romae senatus haberi possit.
Id ille si fecérit, spes est pacis non honestae (= «onorevole»), sed quidvis est melius quam sic esse ut sumus. Sin autem ille suis condicionibus stare noluérit, bellum paratum est.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/13349

[darkshines] - [2011-02-19 12:06:28]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile