Vita di Cambise, re dei Persiani

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Vita di Cambise, re dei Persiani

 Cyrus, rex Persarum primus, duos filios reliquit, Cambysen et Smerden. Cambyses, defuncto patre, regnavit, cum maior esset. Qui, cum in somnio vidisset fratrem in solio sedentem et regnantem, occidendum eum curavit. Deinde, cum ab Aethiopia revertéret, ubi cum suis copiis victus erat, et in Aegyptum venisset incolasque eius loci laetantes vidisset, ratus illos adversis suis rebus insultare, bovem Apim in femíne vulneravit eodemque ictu eum occidit. Intérim magus quidam nomine Smerdes, abutens nomine et similitudine occisi Smerdis, professus se Cyri filium esse, regnum invasérat. Quod cum Cambysi nuntiatum est, is regrédi in patriam maturans, oblitus est gladium, quo Apim interfecérat, vaginae reddére. Quod cum conaretur efficére, femen suum vulneravit. Ex quo vulnere intra paucos dies obiit. De cuius morte cum certior nuntius ad Persas pervenisset, septem ex nobilissimis Persarum, coniuratione facta, Smerden occiderunt et regno Cyri potiti sunt.
da Ampelio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/13347

[silly] - [2010-12-16 15:51:10]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile