Pelòpida libera Tebe


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Pelòpida libera Tebe

 Thebani duodécim, quorum erat dux Pelopídas, cum Athenis exissent, ut vesperascente caelo Thebas possent pervenire, cum canibus venaticis exierunt retia ferentes, vestitu agresti quo minore suspicione facérent iter. Qui cum tempore ipso, quo studuérant, pervenissent, domum Charonis deverterunt a quo et tempus et dies erat datus. Magistatuum Thebanorum statim ad aures pervenit exules in urbem devenisse. Id illi vino epulisque dedíti usque eo despexerunt, ut ne quaerére quidem de tanta re laborarint (=laboravérint). Accessit etiam id quod magis aperiret eorum dementiam. Allata est enim epistula Athenis ad Archíam, qui tum maximum magistratum Thebis obtinebat, in qua omnia de profectione eorum prescripta erant. Quae cum ei iam accubanti in convivio esset data, sicut erat signata, sub pulvinum subiciens: «in crastínum – inquit – différo res severas». At illi omnes, cum iam nox processisset, vinolenti ab exulibus duce Pelopída sunt interfecti. Quibus rebus confectis, vulgo ad arma libertatemque vocato, non solum qui in urbe erant, sed etiam undíque ex agris concurrerunt, praesidium Lacedaemoniorum ex arce pepulerunt, patriam obsidione liberaverunt.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/13336

[silly] - [2011-04-08 14:54:16]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile