Druso


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Druso

 Drusus in quaestura praeturaque sua dux Raetici, deinde Germanici belli fuit, Oceanum septemtrionalem primus Romanorum ducum navigavit transque Rhenum fossas novi et immensi opéris effecit, quae nunc adhuc Drusinae vocantur. Hostem etiam frequenter caesum ac penítus in intimas solitudines actum insecutus est. Quas ob res ovandi ius et triumphalia ornamenta percepit; ac post praeturam confestim iníto consulatu atque expeditione repetita, supremum diem morbo obiit in aestivis castris, quae ex eo Scelerata sunt appellata. Corpus eius per municipiorum coloniarumque primores ad Urbem devectum sepultumque est in campo Martio. Exercitus honorarium ei tumulum excitavit, senatus inter alia complura marmoreum arcum cum tropaeis via Appia decrevit et Germanici cognomen ipsi posterisque eius donavit. Fuisse credítur non minus gloriosi quam civilis animi: nam numquam dissimulavit, quamquam dedecebat, se pristinum rei publicae statum restituturum (esse).
da Svetonio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/13327

[silly] - [2011-03-27 17:11:12]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile