Carattere di Temistocle


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Carattere di Temistocle

 Themistocles, Neocli filius, Atheniensis fuit. Huius vitia ineuntis adulescentiae emendata sunt magnis virtutibus, adeo ut nemo huic anteferatur, pauci pares putentur. Pater eius Neocles generosus fuit et uxorem Acarnänam civem duxit, ex qua natus est Themistocles. Qui cum minus probatus esset a parentibus, quod et liberius vivebat et rem familiarem neglegebat, a patre exheredatus est. Quae contumelia non fregit eum, sed erexit. Nam cum iudicavisset sine summa industria talem iniuriam non posse exstingui, totum se dedidit rei publicae, diligentius amicis famaeque serviens. In iudiciis privatis operam suam dabat, saepe in contione populi plura dicebat; nulla res maior sine eo gerebatur; celeriter quae opus erant reperiebat, facile eadem oratione explicabat. Neque minus in rebus gerendis quam excogitandis promptus erat, quod – ut ait Thucydides – verissime iudicabat et de futuris callidissime coniciebat. Quare factum est, ut brevi tempore illustraretur.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/13121

[darkshines] - [2011-03-28 16:39:19]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile