I giochi voluti da Augusto


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I giochi voluti da Augusto
Pagina 38 Numero 4.7

 Spectaculorum et assiduitate et varietate et magnificentia omnes antecessit Augustus. Nam, ut dicit Augustus, suo nomine quater ludos fecit; pro aliis magistratibus, quia aut aberant aut non sufficiebant, ter et vicies (ludos fecit). Fecitque (ludos) nonnumquam etiam vicatim per omnium linguarum histriones, non in foro modo, nec in amphitheatro, sed etiam in circo et in Saeptis, et aliquando nihil praeter venationem edidit; athletas quoque (edidit), extructis in campo Martio sedilibus ligneis; item navale proelium circa Tiberim, cavato solo, ubi nunc Caesarum nemus est. In circo aurigas cursoresque et confectores ferarum, et nonnumquam ex nobilissima iuventute, produxit. Sed etiam Troiae lusum edidit frequentissime maiorum minorumque puerorum. Ad scaenicas quoque et gladiatorias operas equitibus Romanis aliquando usus est, verum prius quam senatus consulto interdiceretur. Si citra dies spectaculorum Romam perveniebat animal invisitatum, etiam id solebat publicare, ut rhinocerontem apud Saepta, tigrim in scaena, anguem quinquaginta cubitorum pro comitio.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato 7 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 8 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/13078

[silly] - [2010-12-18 22:13:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile