Lettera di Cicerone all'amico Lucceio (II)


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Lettera di Cicerone all'amico Lucceio (II)

Casu nescio quo in ea tempora nostra aetas incidit, ut, cum maxime florere nos oporteret, tum vivere etiam puderet; quod enim esse poterat mihi perfugium spoliato et domesticis et forensibus ornamentis atque solatiis? litterae, credo, quibus utor assidue, quid enim aliud facere possum? sed nescio quo modo ipsae illae excludere me a portu et perfugio videntur et quasi exprobrare, quod in ea vita maneam, in qua nihil insit nisi propagatio miserrimi temporis. Hic tu me ab ea abesse urbe miraris, in qua domus nihil delectare possit, summum sit odium temporum hominum, fori curiae? Itaque sic litteris utor, in quibus consumo omne tempus, non ut ab iis medicinam perpetuam, sed ut exiguam oblivionem doloris petam. Quod si id egissemus ego atque tu, quod ne in mentem quidem nobis veniebat propter quotidianos metus, si omne tempus una fuissemus, neque me valetudo tua offenderet neque te maeror meus. Quod, quantum fieri poterit, consequamur; quid enim est utrique nostrum aptius? propediem te igitur videbo.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/13035

[mastra] - [2010-09-25 14:10:14]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile