Karthago - Tempestas


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Karthago - Tempestas

Aeolus, ubi haec audivit, cavum montem hasta impellit, ac venti velut agmine facto ex antro ruunt: Eurus Notusque et Africus terras mariaque turbant et vastos fluctus ad litora volvunt. Subito nubes atrae caelum occultant atque crebra fulgura cum tonitru in tenebris micant. Omnia mortem praesntem nautis ostendunt. Statim Aeneas manus frigore rigentes ad caelum tendens exlclamat: "O viri beati, quibus in patria sub altis Troiae moenibus licuit occidere! Utinam ego quoque in campis Iliacis animam pro patria effudissem!" Dum talia verba iactat, rapida procella vela scindit fluctusque ad caelum tollit. Franguntur remi, tum prora aversa latus fluctibus pulsatur. Naves aliae summo fluctu tolluntur, aliae inter fluctus fundum attingunt! Tres in saxa latentia abripiuntur, tres ab alto in vada feruntur, unam ante ipsius Aeneae oculos ingens fluctus in puppim ferit atque ter circumagit, tum rapidus vertex eam vorat.
Apparent rari nantes in gurgite vasto...
Interea Neptunus, cum pontum tanta tempestate misceri sentiret, graviter commotus caput ex summa unda extulit et prospiciens classem Aeneae per totum aequor disiectam vidit. Tum Eurum Zephyrumque ad se vocavit et sic fatus est: "Iamne audetis, venti, sine meo numine caelum terramque miscere et tantas tempestates excitare? Ego vos...! Sed praestat motos fluctus sedare. Properate domum regique vestro haec dicite: non illi datum esse imperium ponti saevumque tridentem, sed mihi!" Sic ait, et dicto citius aequor tumidum sedavit, nubes collectas dispulit solemque reduxit.
Fessi Aeneadae proxima litora petentes ad oras Africae cursum vertunt. Est in sinu longo locus ubi insula portum tutum efficit inter duos scopulos quibus frangitur omnis fluctus. Huc Aeneas naves septem quae ex omni numero supersunt colligit, ac Troiani e navibus egressi magno cum gaudio fessa corpora in litore sternunt. Ac primum Achates ignem facit et socii cibo egentes frumentum umidum flammis torrent.
Aeneas interea scopulum conscendit et late in mare prospexit: navis in conspectu nulla erat, sed tres cervos in litore errantes vidit, quos grex longo agmine sequebatur. Celeriter arcum sagittasque manu corripuit, quae tela gerebat fidus Achates, et primum ipsos duces gregis stravit, tum omnem gregem in silvam egit, nec prius destitit quam septem ingentia corpora humi iacebant. Hinc portum repetivit et praedam omnibus sociis partitus est. Vinum deinde, quod iis a litore Siciliae abeuntibus dederat bonus Acestes, divisit, et his dictis maestos consolatus est:
"O socii - neque enim ignari sumus ante malorum -
o passi graviora, dabit deus his quoque finem.
Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sanantes
accestis scopulos, vos et Cyclopia saxa
experti. Revocate animos maestumque timorem
mittite! Forsan et haec olim meminisse iuvabit!
Per varios casus, per tot discrimina rerum
tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas
ostendunt: illic fas regna resurgere Troiae.
Durate, et vosmet rebus servate secundis!"
Ita loquitur, et maximis curis aeger vultu spem simulat. Illi autem, postquam cibo et vino vires restituerunt, multum de sociis amissis loquuntur inter spem metumque dubii, utrum eos vivere credant an iam periisse.
da Virgilio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/13014

[darkshines] - [2011-10-19 13:41:05]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile