Non tutte le promesse sono da mantenere


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Non tutte le promesse sono da mantenere

 Longum est enumerare omnia promissa, quae non servanda sunt, quia utilia non sunt iis ipsis, quibus illa promiseris. Sol Phaetonti filio facturum se esse dixit quicquid optasset; optavit ut in currum patris tolleretur; sublatus est. Atque is, antequam constitit, ictu fulminis deflagravit. Quanto melius fuerat promissum patris non esse servatum! Quid de Agamemnone dicam? Nonne, cum devovisset Dianae quod in suo regno pulcherrimum natum esse illo anno, immolavit Iphigeniam filiam, qua nihil erat eo quidem (almeno) anno natum pulchrius? Promissum potius non servare oportebat quam tam taetrum facinus admittere. Ergo et promissa non servanda nonnumquam, neque semper deposita reddenda. Si quis gladium apud te sana mente deposuerit, repetat insaniens, reddere peccatum sit (sarebbe), officium non reddere. Quid? Si is, qui apud te pecuniam deposuerit, bellum inferat patriae, reddasne depositum? Non credo: facies enim contra rem publicam, quae debet esse carissima. Sic multa, quae honesta natura videntur, temporibus (per le circostanze) fieri possunt non honesta.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/12834

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile