banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Doveri e mansioni del fattore
Pagina 453 Numero 539

 Villico contubernalis mulier adsignanda est, quae contineat eum et in quibusdam rebus adiuvet. Eidemque villico praecipiendum est ne convictum cum domestico multoque minus cum extero vulgo habeat. Nonnumquam tamen eum, quem adsidue sedulum et fortem in operibus administrandis cognoverit, honoris causa mensae suae die festo dignetur adhibEre. Sacrificia, nisi ex praecepto domini, ne fecerit. Aruspices sagasque, quae rudes animos vana superstitione ad impensas ac deinceps ad flagitia compellunt, ne admiserit. Neque urbem neque ullas nundinas noverit (frequenti) nisi emendae vendendaeve rei causa ad se pertinentis. Nec egredi terminos fundi debet nisi ut addiscat aliquam culturam. Semitas novosque limites in agro fieri ne patiatur neve hospitem nisi amicum familiaremque domini receperit. Vestitam familiam (servitù) magis utiliter quam delicate habeat, munitamque diligenter a vento, frigore pluviaque, quae cuncta prohibentur pellibus manicatis vel sagis cucullis (con cappuccio).
Columella


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/12830
[mastra] - [2011-04-15 17:13:02]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!