Un poeta in balia delle onde


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un poeta in balia delle onde

 Me miserum! Quanti montes volvuntur aquarum! Iam iam eos sidera tacturos esse putem. Quantae, diducto aequore, subsidunt valles! Iam iam eas tacturas esse Tartara nigra putem. Quocumque aspicis, nihil est nisi pontus et aer, hic minax tumidis fluctibus, ille nubibus atris. Inter utrumque fremunt immani turbine venti: nescias cui vento pareat unda maris. Nam seu vires capit Eurus a purpureo oriente, seu Zephirus adest missus vespere, seu gelidus Boreas bacchatur sub Arcto, seu Notus proelia gerit adversa fronte, navis rector incertus est, nec quid fugiat vel petat invenit. Paene occidimus nec salutis spes est nisi vana, dumque loquor, vultum obruit unda meum. At domi pia coniunx nescit me iactari in immenso ponto, nescit agi ventis, nescit mihi adesse mortem. Hei mihi! Quam celeribus micuerunt fulminibus nubila! Quantus ab aetherio polo personat fragor! Non levius navis latera feriuntur ab undis quam grave ballistarum pondus pulsat moenia urbis obsessae. Ego non letum timeo: minus gravior mors in patria esset. Dematur naufragium: mors mihi munus erit. Utinam possim in patria ponere corpus, nec aequoreis piscibus esse cibum!
da Ovidio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/12821

[darkshines] - [2011-06-10 22:52:25]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile