Pausania sospettato di tradimento


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Pausania sospettato di tradimento

 Post proelium apud Plateas, Lacedaemonii Pausaniam Cyprum atque in Hellespontum miserunt ut ex iis regionibus barbarorum praesidia depelleret. Cum feliciter eam rem perfecisset, elatius se gerere coepit maioresque appetere res. Nam cum cepisset complures Persarum nobiles atque in his nonnullos regis propinquos, hos clam Xerxi remisit, simulans eos ex vinculis publicis effugisse. Cum his misit Gongylum Eretriensem, qui litteras regi redderet, in quibus haec scripta erant: «Pausanias, dux Spartae, Persas, quos Byzantii cepit, postquam eos tuos propinquos esse cognovit, tibi muneri mittit seque tecum affinitate coniungi desiderat. Quare, si tibi videtur, da ei filiam tuam in matrimonium. Id si feceris, et Spartam et ceteram Graeciam in tuam potestatem ille rediget ». Rex confestim cum epistula Artabazum ad Pausaniam mittit, in qua eum collaudat ac petit ut ea efficere maturet, quae promittit. De quibus rebus cum ad Lacedaemonios suspicio venisset, Pausanias, domum revocatus, de proditione accusatus est. Narrant tamen eum non capite damnatum esse, sed ingenti pecunia multatum.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/12795

[darkshines] - [2011-03-26 13:08:04]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile