Scipione Africano Minore

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Scipione Africano Minore

 Tertium bellum contra Carthaginem suscipitur sescentesimo et altero anno ab Urbe condita, anno quinquagesimo primo postquam secundum bellum Punicum transactum erat. Consules, ex Italia profecti, Carthaginem obsiderunt. Hoc bello Scipio, Scipionis Africani nepos, tribunus militabat, cuius nomen apud omnes ingentis reverentiae erat. Per idem tempus Masinissa, rex Numidarum, per annos sexaginta fere amicus populi Romani, anno vitae nonagesimo septimo mortuus est, quadraginta quattuor filiis relictis, et Scipionem divisorem regni inter eos esse iussit. Cum igitur clarum Scipionis nomen esset, iuvenis adhuc consul est factus et contra Carthaginem missus. Is eam paucis mensibus cepit ac diruit. Spolia ibi inventa sunt, quae variarum civitatum excidiis Carthago collegerat. Ea Scipio reddidit civitatibus quae sua recognoscebant. Ita Carthago septingentesimo anno postquam condita erat deleta est. Scipio cognomen, quod avus eius secundo bello Punico acceperat, habuit et Africanus Minor vocatus est.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/12757

[darkshines] - [2011-06-14 11:00:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile