Un imperatore simile a un dio


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un imperatore simile a un dio
Pagina 408 Numero 476

 Bellis toto orbe confectis, Octavianus Augustus Romam rediit duodecimo anno postquam primum consul fuerat. Ex eo tempore rem publicam per quadraginta quattuor annos solus obtinuit, cum eA potitus esset trigesimo quarto anno aetatis suae. Antea enim per duodecim annos cum Marco Antonio et Marco Aemilio Lepido tenuerat. Ita ab initio principatus eius usque ad finem quinquaginta et sex anni fuerunt. Obiit autem septuagesimo septimo anno aetatis morte communi Nolae, in urbe Campaniae, ubi aestivo tempore vitam degere solebat. Romae in Campo Martio post aliquot dies sepultus est, ille vir qui non immerito ex maxima parte hominum et gentium deo similis putatus est. Neque enim facile quisquam aut in bello felicior aut in pace moderatior illo fuit. Quadraginta et quattuor annos, quibus solus imperium gessit, civilissime vixit, in cunctos liberalissimus, in amicos fidissimus, quos tantis evexit honoribus ut paene ad fastigium suum tolleret.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato 2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/12754

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile