banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il mancato sacrificio di Ifigenia
Pagina 394 Numero 453

 Cum Graeci Aulidem pervenissent ut inde ad Troiam navigarent, iam multos dies tempestate, a Diana immissA, quae Agamemnoni eorum duci irata erat, detinebantur. Ille enim aliquot ante menses cervam sacram occiderat. Agamemnon igitur tertio vel quarto quoque die haruspices consulebat, sed nemo eorum sciebat quo modo ira deae placari posset. Tandem Calchas vates respondit Dianam placari non posse, nisi Iphigeniam filiam suam Agamemnon immolasset. Hac re audita, Agamemnon primum recusare coepit; postremo Ulixis hortatu eum cum Diomede Mycenas misit ut Iphigeniam domo in Graecorum castra intra paucos dies educeret. Cum ad Clytaemnestram, virginis matrem, pervenissent, Ulixes ementitus est dicens Iphigeniam Achilli nupturam esse proximo plenilunio, eamque Aulidem secum adduxit. Cum vero pater post tertium diem sub luce filiam immolaturus esset, Diana, virginis miserita, cervam pro ea in ara supposuit atque Iphigeniam per nubes in regionem Tauricam detulit ibique eam in templo suo constituit ut per totam vitam sua sacerdos esset.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/12729
[degiovfe] - [2017-04-28 14:09:26]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!