Cicerone al suo liberto Tirone

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone al suo liberto Tirone

 Tullius et Terentia Tironi suo salutem plurimam dicunt. Nos, ut ante hos duos dies scrip - simus, a te discessimus ante diem quartum Nonas Novembres, Leucadem venimus ante diem octavum Idus Novembres, et ante diem septimum Actium, per quindecim horas secundissimo vento navigantes. Ibi propter tempestatem ad diem sextum Idus morati sumus antequam solvere potuimus ; inde Corcyram bellissime navigavimus. Corcyrae fuimus usque ad diem sextum decimum ante Kalendas Decembres, tempestatibus in portu retenti. Postero die prima luce profecti, in portum Corcyraeorum ad Cassiopem stadia centum et viginti processimus. Ibi septem dies ventis retenti sumus, cum (sebbene) sexta quaque hora solvere conaremur. Interea multi, qui cupidius profecti erant, naufragia fecerunt. Nos ante diem nonum Kalendas Decembres solvimus duobus horis antequam sol occidit. Inde, Austro lenissimo et coelo sereno, nocte illa et die postero, in Italiam ad Hydruntem pervenimus, eodemque vento postridie, hora sexta, Brundisium venimus, eodemque tempore simul nobiscum in oppidum introiit Terentia, quae tamen intra quattuor dies Romam redire in animo habet.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/12717

[darkshines] - [2011-04-03 15:33:36]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile