La disfatta degli Elvezi


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La disfatta degli Elvezi

 Ancipiti proelio per totum diem pugnatum est. Diutius cum sustinEre nostrorum impetus Helvetii non possent, alteri se in montem recipere coeperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt. Nam hoc toto proelio, cum (benché) ab hora septima ad vesperum pugnatum sit, aversum hostem nemo vidEre potuit. Ad multam noctem etiam apud impedimenta pugnatum est quod pro vallo carros obiecerant et e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant. Diu cum esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt. Ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est. Ex eo proelio circiter hominum milia centum et triginta superfuerunt, eaque tota nocte continenter ierunt et, numquam itinere intermisso, in fines Lingonum die quarto pervenerunt. Nam nostri, et propter vulnera et propter sepulturam occisorum triduum morati, eos sequi non potuerant. Caesar nuntios ad Lingones misit ne eos frumento neve ulla alia re iuvarent. Ipse, triduo intermisso, cum omnibus copiis eos sequi coepit.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/12701

[darkshines] - [2011-05-15 22:26:34]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile