Il primo re di Roma


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il primo re di Roma

 Romulus adversus Tatium, qui montem Tarpeium tenebat, processit et in eo loco, ubi nunc forum Romanum est, pugnam conseruit: ibi Hostius Hostilius fortissime dimicans cecidit, cuius interitu consternati Romani fugere coeperunt. Tunc Romulus Iovi Statori aedem vovit, et exercitus seu forte seu divinitus restitit. Tunc raptae in medium processerunt et, hinc patres inde coniuges deprecatae, pacem conciliaverunt. Romulus foedus percussit et Sabinos in urbem recepit, populum a Curibus, oppido Sabinorum, Quirites vocavit. Centum senatores a pietate patres appellavit. Tres equitum centurias instituit, quas suo nomine Ramnes, a Tito Tatio Tatienses, a luci communione Luceres appellavit. Plebem in triginta curias distribuit easque raptarum nominibus appellavit. Cum apud Caprae paludem exercitum lustraret, nusquam comparuit; unde, inter patres et populum seditione orta, Iulius Proculus, vir nobilis, in contionem processit et iureiurando adfirmavit Romulum a se in colle Quirinali visum cum ad deos ascenderet.
da Aurelio Vittore


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/12680

[darkshines] - [2011-12-22 15:54:42]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile