Le cose volgono al peggio per i Romani

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le cose volgono al peggio per i Romani

 Dum haec in Hispania geruntur, Petelia, aliquot mensibus postquam coepta oppugnari erat, ab Himilcone expugnata est. Multo sanguine ac vulneribus ea victoria stetit nec ulla magis vi quam fame urbs capta est. Absumptis enim alimentis frugum carnisque, coriis herbisque et radicibus et corticibus teneris vescebantur. Tandem cum vires et arma ad defensionem urbis defecissent, ab hostibus expugnati sunt. Recepta Petelia, Hannibal ad Consentiam arma traiecit, quam intra paucos dies in deditionem accepit eiusque civibus pepercit ut sibi amicos redderet. Iisdem ferme diebus etiam Bruttiorum exercitus Crotonem, Graecam urbem, obsidione circumdedit, opulentam quondam armis virisque, tum adeo multis cladibus adflictam ut minus quam viginti milia civium superessent. Itaque urbe , a defensoribus vasta, facile hostes potiti sunt. Et Locrenses defecEre ad Bruttios Poenosque, cum eorum multitudo a principibus decepta esset. Rheginis tantummodo persuadEri non potuit ut ab amicitia Romanorum desciscerent, quamvis cibo et armis carerent et eis Hannibal minaretur. Tandem a senatu duae legiones ad eis opitulandum missae sunt.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/12662

[darkshines] - [2011-11-07 14:39:28]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile