Amore per la libertà e odio per la tirannide


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Amore per la libertà e odio per la tirannide

 Miltiades, post multas res praeclare gestas, a suis civibus exsilio multatus est. Nam Athenienses propter Pisistrati tyrannidem, quae paucis annis antea fuerat, omnium civium suorum potentiam extimescebant. Quare Miltiades, cum multum temporis in imperiis magistratibusque versatus esset, non videbatur posse privatus vivere, praesertim cum, propter diutinam in Chersoneso imperii consuetudinem, dominationis cupidior videretur. Nam in Chersoneso per omnes illos, quos habitaverat, annos perpetuam obtinuerat dominationem tyrannusque erat appellatus, sed iustus. Non enim eam erat vi consecutus sed suorum civium voluntate, eamque cum bonitate retinebat. Omnes autem in Graecia dicuntur tyranni, qui potestate perpetua regunt civitatem, quae in libertate prius vixerit. Quapropter populus Miltiadem cupiditatis regni incusavit et exsilio decem annorum multavit. Nam maluit illum innoxium damnare quam ipse diutius in timore tyrannidis esse. Huius rei tamen cito Athenienses paenituit et Miltiades in patriam revocatus est.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/12649

[silly] - [2010-11-04 20:06:31]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile