Indifferenza per la propria sepoltura


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Indifferenza per la propria sepoltura

 Multi et nobiles philosophi sic interriti mortem despexerunt atque eo contemptionis (indifferenza) pervenerunt ut nihil eorum vivere aut mori interesset, neque ullam sepulturae suae curam haberent. Theodori, Cyrenaei philosophi non ignobilis, nonne constantiam admiramur? Nam cum ei Lysimachus tyrannus crucem minaretur: «Ista horribilia » inquit «istis purpuratis tuis minitare, qui semper mortem et dolorem timent. Theodori quidem quid interest utrum (se) in terra an sublimis in aere putescat?». Etiam Socratis mihi venit in mentem, qui, cum de immortalitate animorum disputavisset et iam mortis tempus urgueret, rogatus a Critone ubi locorum vellet sepeliri: «Multam» inquit «operam, amici, frustra consumpsi. Critoni enim nostro non persuasi me hinc post mortem avolaturum esse, neque mei hic quicquam relicturum. Verumtamen, Crito, si mei aliquid adsequi potueris, ibi sepelito ut tibi videbitur. Sed, mihi crede, nemo vestrum, cum hinc excessero, me consequetur». Diogenes Socrate asperior fuit, qui proici se iussit inhumatum ubicumque terrarum. Tunc amici: «Volucribusne et feris te relinquemus?». «Minime» inquit «sed bacillum apud me ponite ut feras abigam.» «Quomodo poteris, si nihil senties?» «Minime, igitur, mea, qui nihil sentire potero, intererit quid laniatibus ferae corpori meo faciant.»
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/12629

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile