Le doti di Catone scrittore


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le doti di Catone scrittore

 In omnibus rebus singularis fuit industriae. Nam et agricola sollers et peritus iuris et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit. Quarum studium etsi senex quinquaginta annorum arripuerat, tamen in eis tantum progressum fecit ut nihil omnino reperiri possit neque ex Graecis neque ex Italicis rebus quod ei incognitum fuerit. Ab adulescentia confecit orationes, in quibus multum vigoris invenitur; senex historias scribere instituit. Earum sunt libri septem, quorum primus continet res gestas regum populi Romani, secundus et tertius continent unde quaeque Italicarum civitatum orta sit, ob quam rem Origines eos videtur appellasse. In quarto autem bellum Punicum est primum, in quinto secundum. Reliqua bella pari modo prosecutus est usque ad praeturam Servii Galbae, qui diripuit Lusitanos. Atque horum bellorum duces non nominavit, sed sine nominibus res notavit. In iisdem exposuit quae in Italia aut in Hispania facta sunt. In quibus libris multum industriae et diligentiae comparet, nihil doctrinae.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/12627

[biancafarfalla] - [2011-11-18 12:43:12]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile