L'ira di Plutarco

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'ira di Plutarco

 Plutarchus ille, rerum scriptor excellentissimus, qui suae aetatis hominibus ingenio praestitit, quique assidue philosophiae studebat, servum malum et contumacem habebat. Cum hic quondam malum facinus (azione) commisisset, dominus iussit eum tunicA exui loroque caedi. Cum ille a conservo verberaretur, querimonias magna voce iactabat fletusque cum lacrimis effundebat, ut animum domini commovere posset; postremo, cum nihil supplicationibus consecutus esset, obiurgatoria verba adhibuit atque, ad dominum conversus, clamavit: «A philosopho numquam irae indulgendum est quia ira sapienti semper dedecori est. Tu, me praesente atque audiente, de iracundiae malis saepissime disseruisti, sed nunc de illis disputationibus non reminisceris. Non enim dubitas tu, qui philosophus vidEri ac dici vis, irae indulgere et me plurimis plagis punire». Tunc Plutarchus placide ac leniter: «Num» inquit «tibi iratus esse videor? Mihi neque oculi truces sunt, neque gestus inconsultos facio, nec quicquam, quod mihi pudori vel poenitentiae sit, dico. Haec omnia, tibi persuade, irae signa esse solent». Tum ad eum, qui servum caedebat, conversus: «Interim» inquit, «dum ego atque hic de ira disputamus, tu perage quod tibi imperavi».
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/12612

[silly] - [2011-01-06 15:59:25]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile