Le imprese di Cesare e la sua morte

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le imprese di Cesare e la sua morte

Caesar, cum Romam ab Aegypto regressus esset et quarto consul creatus esset, statim ad Hispanias est profectus contra Pompei filios, Cn. Pompeium et Sex. Pompeium, qui ingens bellum praeparaverant. Multa proelia fuerunt, ultimum apud Mundam civitatem, in quo adeo Caesar paene victus est, ut quasi de suis fortunis desperaverit. Ad extremum tamen, cum suos ex fuga revocasset, vicit. Ex Pompei filiis maior occisus est, minor fugit. Inde Caesar, cum omnia bella in omnibus orbis partibus composita essent, Romam regressus est. Ibi agere incepit insolentius et contra consuetudinem Romanae libertatis. Cum ergo senatui non obtemperaret aliaque regia ac paene tyrannica aceret, coniuratum est in eum a sexaginta senatoribus equitibusque Romanis. Praecipui fuerunt inter coniuratos duo Bruti, ex genere illius Bruti, qui primus consul Romae fuerat et a quo reges expulsi erant, et Caius Cassius et Servilius Casca. Ergo Caesar cum ad curiam venissent, tribus et viginti vulneribus confossus est.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/11715

[biancafarfalla] - [2012-01-27 18:20:04]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile