Le virtù dell'uomo di Stato

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le virtù dell'uomo di Stato

Nullum est dubium quin civitates, optime constitutae legibus et moribus, ad amplissima munera rei publicae sint promoturae eos viros qui excellant inter omnes consilio, prudentia, fortitudine, quibus sine virtutibus nulla potest regi res publica quae ad spem diuturnitatis et gloriae condita sit. Est enim civitas quasi corpus hominis cuius in capite nisi insit consilium, nemo dubitare potest quin futurum sit ut numquam perspiciatur recte faciendi vel non faciendi ratio, quae una ad optatos exitus omnia dirigit nostra vel dicta vel facta. Cum hac artissime coniuncta est prudentia quae, ut medicina valetudinis, sic vivendi ars dici et haberi potest. Ipsa constat ex scientia rerum bonarum et malarum quae maxima esse debet in iis qui rei publicae praesunt, ut civibus via demonstretur qua possint ea appetere quae cum communi omnium civium utilitate coniuncta sint, ea declinare quae saluti totius civitatis nocitura videantur. Si quaerens quidnam efectura sit fortitudo, invenies fortitudinem esse rerum magnarum eam appetitionem qua vel minimae civitates ad maximam omnium rerum facultatem provehantur.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10966

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile