banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Tappe della carriera di Silla
Pagina 141 Numero 7

 Finito ex maxima parte, nisi quae Nolani belli manebant reliquiae, Italico bello, consulatum inierunt Q. Pompeius et L. Cornelius Sulla, vir qui neque ad finem victoriae satis laudari neque post victoriam abunde vituperari potest. Hic natus familia nobili, a Cornelio Rufino, qui bello Pyrrhi inter celeberrimos fuerat duces, cum familiae eius claritudo intermissa esset, diu ita se gessit, ut nullam petendi consulatum cogitationem habere videretur: deinde post praeturam inlustratus bello Italico et antea in Gallia legatione (=in funzione di luogotenente) sub Mario, ubi eminentissimos duces hostium fuderat, ex successu animum sumpsit petensque consulatum paene omnium civium suffragiis factus est consul; sed eum honorem undequinquagesimo aetatis suae anno adsecutus est.
Velleio Patercolo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10889
[degiovfe] - [2018-08-12 19:51:37]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!