banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Papirio Cursore
Pagina 134 Numero 4

Fuit vir haud dubie dignus omni bellica laude, non animi solum vigore sed etiam corporis viribus excellens. Praecipua pedum pernicitas inerat, quae cognomen etiam dedit; victoremque cursu omnium aetatis suae fuisse ferunt seu virium vi seu exercitatione multa, cibi vinique eundem capacissimum; nec cum ullo asperiorem, quia ipse invicti ad laborem corporis esset, fuisse militiam pediti pariter equitique. Et vis erat in eo viro imperii ingens pariter in socios civesque. Praenestinus praetor per timorem segnius ex subsidiis suos duxerat in primam aciem; quem cum inambulans ante tabernaculum vocari iussisset, lictorem expedire securem iussit. Ad quam vocem exanimi stante Praenestino, «Agendum, lictor, excide radicem hanc - inquit - incommodam ambulantibus», perfusumque ultimi supplicii metu, multa dicta, dimisit. Haud dubie illa aetate, qua nulla virtutum feracior fuit, nemo unus erat vir quo magis innixa res Romana staret.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10877
[degiovfe] - [2019-05-23 21:08:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!