Due innamorati del sapere


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Due innamorati del sapere

Democritus, qui inter Graecos philosophos nobilissimus habebatur, cum divitias hereditate traditas haberet, quae fuerunt ut pater eius universo Xersis exercitui facile epulum dare potuerit, patrimonium suum patriae largitus est quo magis vacuo animo studiis litterarum et philosophiae vacaret. Sibi parvam admodum summam retinuit ut victui suo provideret. Athenis autem cum complures annos moratus esset, omnia temporum momenta ad percipiendam et exercendam doctrinam conferens, ignotus illi civitati et suis civibus vixit. Carneades diu et assidue sapientiae studuit ut, nonaginta expletis annis, eundem finem et philosophandi et vivendi fecerit. Ita mirifice animum doctrinae addixerat ut, ad convivium recubuisset, cogitationibus inhaerens, manum ad mensam porrigere oblivisceretur. Animo et rationi tantummodo serviebat ; corpore autem quasi alieno circumdatus videbatur. Haec exempla virorum, qui in scientiae inquisitionem diligentissime incubuerunt, nobis magnae admirationi esse debent: nam nihil hominibus maiori usui est quam veri investigatio.
da Valerio Massimo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10838

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile