Mario non vanta antenati illustri


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Mario non vanta antenati illustri
Pagina 75 Numero 104

Scio ego, Quirites, plerosque non isdem artibus imperium a vobis petere et postquam adepti sunt gerere: primo industrios, supplices, modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere. Sed mihi contra ea videtur: nam, quo pluris est univorsa res publica quam consulatus aut praetura, eo maiore cura illam administrari quam haec peti debere. Neque me fallit, quantum cum maxumo beneficio vostro negoti sustineam. Bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militam eos quos nolis offendere, domi forisque omnia curare, et ea agere inter invidos, occursantis, factiosos opinione, Quirites, asperius est. Ad hoc, alii si deliquere, vetus nobilitas, maiorum fortia facta, cognatorum et adfinium opes, multae clientelae, omnia haec praesidio adsunt: mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari: nam alia infirma sunt. Et illud intellego, Quirites, omnium ora in me convorsa esse, aequos bonosque favere (quippe mea bene facta rei publicae procedunt), nobilitatem locum invadundi quaerere. Quo mihi acrius adnitundum est, uti neque vos capiamini et illi frustra sint. Ita ad hoc aetatis a pueritia fui, uti omnis labores et pericula consueta habeam.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato un brano.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 14 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10729

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile