La guerra contro Giugurta


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La guerra contro Giugurta
Pagina 47 Numero 63

P. Scipione Nasica et L. Calpurnio Bestia consulibus Iugurthae, Numidarum regi, bellum inlatum est, quod Adherbalem et Hiempsalem, Micipsae filios, fratres suos, reges et populi Romani amicos interemisset. Missus adversus eum consul Calpurnius Bestia, corruptus regis pecunia, pacem cum eo flagitiosissimam fecit, quae a senatu improbata est. Postea contra eundem insequenti anno Sp. Postumius Albinus profectus est. Is quoque per fratrem ignominiose contra Numidas pugnavit. Tertio missus est Q. Caecilius Metellus consul. Is exercitum ingenti severitate et moderatione correctum, cum nihil in quemquam cruentum faceret, ad disciplinam Romanam reduxit. Iugurtham variis proeliis vicit, elephantos eius occidit vel cepit, multas civitates ipsius cepit. Et, cum iam finem bello positurus esset, successum est ei a C. Mario. Is Iugurtham et Bocchum, Mauritaniae regem, qui auxilium Iugurtha per quaestorem suum Cornelium Sullam, ingentem virum, tradente Boccho Iugurtham qui pro eo ante pugnaverat. Acti sunt duo triumphi de Iugurtha, primus per Metellum, secundus per Marium.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato 10 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 5 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10688

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile