Romani illustri nella vita civile e politica


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Romani illustri nella vita civile e politica

Menenius Agrippa, qui dissidentem populum senatui conligavit atque conciliavit. Appius Claudius Caecus, qui pacem Pyrrhi diremit, ne populus ab externis regibus regeretur. Tiberius Gracchus: hic operam dedit ne Scipio in carcerem duceretur: "Nefas est", inquit, "ibi esse Scipionem, ubi eius captivi alligati tenentur". Duo Gracchi, Tiberii filii, qui in tribunatu, quod agrariis legibus seditiones excitabant, necati sunt. Marcus Brutus, qui in mortem Caesaris coniuravit, quod is nomen regium adfectabat. Livius Drusus, qui, cum agrarias leges promulgavisset et summum populi favorem obtinuisset, ne promissa perficeret, per insidias domi suae necatus est. Cato Censorius, qui totiens accusatus est, et quoad vixit nocentes accusare non destitit; hic fuit omnium rerum peritissimus, atque Romani generis disertissimus putatus est. Cato praetorius, qui bello civili cum Pompeianis pugnavit et mortem sibi conscivit ne superstes esset rei publicae servienti. Cornelius Cethegus, a quo frater, quod cum Catilina coniuraverat, morte multatus est. Tullius Cicero, qui in consulatu suo Catilinae coniurationem fortissime oppressit.
da Ampelio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10673

[darkshines] - [2011-01-24 14:51:39]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile